- TRINOCTIUS
- TRINOCTIUSHerculis epitheton, apud Lycophronem, qui τριςσπερον λέοντα eum vocat, uti ternoctem Statius, l. 12. Theb. v. 301. quod eius generationi trinoctium integrum impendislet Iuppiter. Unde posteris eius tergeminâ lunâ crinis circumdatus, insigne nobilitatis, apud eundem Statium, l. 6. v. 289. Seneca tamen, Agamenm. Actu 4. v. 815. Mart Capella, l. 2. Hieronymus contra Vigilant. et Propert. l. 2. El. 22. v. 25. duas noctes: at Clemens Προτρεπτ. et Arnobius, l. 4. etiam novem habent. An e trinoctio Aegyptiaco fabulae origo? Certe, quod idem Lycophron eundem in ceti ventre fuisse ait, ex Ionae historia suffuratum, censet Theophylactus, Comm. in Ionam. Vide Meutsium, ad Lycophronem: uti de trinoctii absentia, quâ usus annuus interrumpebatur, in veter. Romanorum matrimoniis supra voce Connuhia: de biduo trinoctioque Ludorum Saecularium ubi de illis, it. Scmele.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.